Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Quinctio IntraText CT - Text |
|
|
XXIII. Etenim si ex edicto possedisti, quaero cur bona non venierint, cur ceteri sponsores et creditores non convenerint; nemone fuit cui deberet Quinctius? Fuerunt, et complures fuerunt, propterea quod C. frater aliquantum aeris alieni reliquerat. Quid ergo est? Homines erant ab hoc omnes alienissimi et eis debebatur, neque tamen quisquam inventus est tam insignite improbus qui violare P. Quincti existimationem absentis auderet; unus fuit, adfinis, socius, necessarius, Sex. Naevius, qui, cum ipse ultro deberet, quasi eximio praemio sceleris eito cupidissime contenderet ut per se adflictum atque eversum propinquum suum non modo honeste partis bonis verum etiam communi luce privaret. Vbi erant ceteri creditores? denique hoc tempore ubi sunt? Quis est qui fraudationis causa latuisse dicat, quis qui absentem defensum neget esse Quinctium? Nemo invenitur. At contra omnes, quibuscum ratio huic aut est aut fuit, adsunt, defendunt, fides huius multis locis cognita ne perfidia Sex. Naevi derogetur laborant. In huius modi sponsionem testis dare oportebat ex eo numero qui haec dicerent: "vadimonium mihi deservit, me fraudavit, a me nominis eius quod infitiatus esset diem petivit; ego experiri non potui, latitavit, procuratorem nullum reliquit. Horum nihil dicitur. Parantur testes qui hoc dicant. Verum, opinor, viderimus, cum dixerint. Vnum tamen hoc cogitent, ita se gravis esse ut, si veritatem volent retinere, gravitatem possint obtinere; si eam neglexerint, ita levis esse ut omnes intellegant non ad obtinendum mendacium, sed ad verum probandum auctoritatem adiuvare. |
Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |