Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Rabirio Postumo IntraText CT - Text |
|
|
VII. [16] Potentissimo et nobilissimo tribuno pl., M. Druso, novam in equestrem ordinem quaestionem ferenti: 'si qvis ob rem ivdicandam pecvniam cepisset' aperte equites Romani restiterunt. quid? hoc licere volebant? minime; neque solum hoc genus pecuniae capiendae turpe sed etiam nefarium esse arbitrabantur. ac tamen ita disputabant, eos teneri legibus <eis> oportere qui suo iudicio essent illam condicionem vitae secuti. delectat amplissimus civitatis gradus, sella curulis, fasces, imperia, provinciae, sacerdotia, triumphi, denique imago ipsa ad posteritatis memoriam prodita; [17] esto simul etiam sollicitudo aliqua et legum et iudiciorum maior quidam metus. 'nos ista numquam contempsimus'—ita enim disputabant—'sed hanc vitam quietam atque otiosam secuti sumus; quae quoniam honore caret, careat etiam molestia.' 'tam es tu iudex <eques> quam ego senator.' 'ita est, sed tu istud petisti, ego hoc cogor. qua re aut iudici mihi non esse liceat, [18] aut lege senatoria non teneri.' hoc vos, equites Romani, ius a patribus acceptum amittetis? moneo ne faciatis. rapientur homines in haec iudicia ex omni non modo invidia sed sermone malivolorum, nisi cavetis. si iam vobis nuntiaretur in senatu sententias dici ut his legibus teneremini, concurrendum ad curiam putaretis; si lex ferretur, convolaretis ad rostra. vos senatus liberos hac lege esse voluit, populus numquam adligavit, soluti huc convenistis; ne constricti discedatis cavete. nam, [19] si Postumo fraudi fuerit, qui nec tribunus nec praefectus nec ex Italia comes nec familiaris Gabini fuit, quonam se modo defendent posthac qui vestri ordinis cum magistratibus nostris fuerint his causis implicati? |
Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |