Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Sestio IntraText CT - Text |
|
|
XVI 36. exponam enim hodierno die, iudices, omnem rationem facti et consili mei, neque huic vestro tanto studio audiendi nec vero huic tantae multitudini, quanta mea memoria numquam ullo in iudicio fuit, deero. nam si ego in causa tam bona, tanto studio senatus, consensu tam incredibili bonorum omnium, tam parato (populo), tota denique Italia ad omnem contentionem expedita, cessi tribuni plebis, despicatissimi hominis, furori, contemptissimorum consulum levitatem audaciamque pertimui, nimium me timidum, nullius animi, nullius consili fuisse confiteor.37. quid enim simile fuit in Q. Metello? cuius causam etsi omnes boni probabant, tamen neque senatus publice neque ullus ordo proprie neque suis decretis Italia cuncta susceperat. ad suam enim quandam magis ille gloriam quam ad perspicuam salutem rei publicae (respiciens rem gesserat), cum unus in legem per vim latam iurare noluerat: denique videbatur ea condicione tam fortis fuisse ut cum patriae caritate constantiae gloriam commutaret. erat autem res ei cum exercitu C. Mari invicto, habebat inimicum C. Marium, conservatorem patriae, sextum iam illum consulatum gerentem; res erat cum L. Saturnino, iterum tribuno plebis, vigilante homine, et in causa populari si non moderate at certe populariter abstinenterque versato. cessit, ne aut victus a fortibus viris cum dedecore caderet, aut victor multis et fortibus civibus rem publicam orbaret. meam causam senatus palam, 38a. equester ordo acerrime, cuncta Italia publice, omnes boni proprie enixeque susceperant. eas res gesseram quarum non unus auctor sed dux omnium voluntatis fuissem, quaeque non modo ad singularem meam gloriam sed ad communem salutem omnium civium et prope gentium pertinerent; ea condicione gesseram ut meum factum semper omnes praestare tuerique deberent.
|
Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |