XXVIII 60. at etiam eo negotio M. Catonis splendorem
maculare voluerunt ignari quid gravitas, quid integritas, quid magnitudo animi,
quid denique virtus valeret, quae in tempestate saeva quieta est et lucet in
tenebris et pulsa loco manet tamen atque haeret in patria splendetque per sese
semper neque alienis umquam sordibus obsolescit. non illi ornandum M. Catonem
sed relegandum, nec illi committendum illud negotium sed imponendum putaverunt,
qui in contione palam dixerint linguam se evellisse M. Catoni, quae semper
contra extraordinarias potestates libera fuisset. sentient, ut spero, brevi
tempore manere libertatem illam, atque hoc etiam, si fieri potuerit, esse
maiorem, quod cum consulibus illis M. Cato, etiam cum iam desperasset aliquid
auctoritate sua profici posse, tamen voce ipsa ac dolore pugnavit, et post meum
discessum iis Pisonem verbis flens meum et rei publicae casum vexavit ut illum
hominem perditissimum atque impudentissimum paene iam provinciae paeniteret.
61. 'cur
igitur rogationi paruit?' quasi vero ille non in alias quoque leges, quas
iniuste rogatas putaret, iam ante iurarit! non offert se ille istis
temeritatibus, ut, cum rei publicae nihil prosit, se civi rem publicam privet.
consule me cum esset designatus tribunus plebis, obtulit in discrimen vitam
suam; dixit eam sententiam cuius invidiam capitis periculo sibi praestandam
videbat; dixit vehementer, egit acriter; ea quae sensit prae se tulit; dux,
auctor, actor rerum illarum fuit, non quo periculum suum non videret, sed in
tanta rei publicae tempestate nihil sibi nisi de patriae periculis cogitandum
putabat.
|