Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Sestio IntraText CT - Text |
|
|
XXXII 69. quae cum res iam manibus teneretur, et cum consules provinciarum pactione libertatem omnem perdidissent, -- qui, cum in senatu privati ut de me sententias dicerent flagitabant, legem illi se Clodiam timere dicebant: cum hoc non possent iam diutius sustinere, initur consilium de interitu Cn. Pompei. quo patefacto ferroque deprenso, ille inclusus domi tam diu fuit quam diu inimicus meus in tribunatu. de meo reditu octo tribuni promulgaverunt; ex quo intellectum est non mihi absenti crevisse amicos, in ea praesertim fortuna in qua non nulli etiam quos esse putaveram non erant, sed eos voluntatem semper eandem, libertatem non eandem semper habuisse; nam ex novem tribunis quos tunc habueram unus me absente defluxit, qui cognomen sibi ex Aeliorum imaginibus arripuit, quo magis nationis eius esse quam generis videretur.70. hoc igitur anno magistratibus novis designatis, cum omnes boni omnem spem melioris status in eorum fidem convertissent, princeps P. Lentulus auctoritate ac sententia sua, Pisone et Gabinio repugnantibus, causam suscepit, tribunisque plebis octo referentibus praestantissimam de me sententiam dixit. qui cum ad gloriam suam atque ad amplissimi benefici gratiam magis pertinere videret causam illam integram ad suum consulatum reservari, tamen rem talem per alios citius quam per se tardius confici malebat.
|
Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |