XXXVII 79. atqui ne ex eo quidem tempore id egit
Sestius ut a suis munitus tuto in foro magistratum gereret, rem publicam
administraret. itaque fretus sanctitate tribunatus, cum se non modo contra vim
et ferrum sed etiam contra verba atque interfationem legibus sacratis esse
armatum putaret, venit in templum Castoris, obnuntiavit consuli: cum subito
manus illa Clodiana, in caede civium saepe iam victrix, exclamat, incitatur,
invadit; inermem atque imparatum tribunum alii gladiis adoriuntur, alii
fragmentis saeptorum et fustibus; a quibus hic multis vulneribus acceptis ac
debilitato corpore et contrucidato se abiecit exanimatus, neque ulla alia re ab
se mortem nisi opinione mortis depulit. quem cum iacentem et concisum plurimis
vulneribus extremo spiritu exsanguem et confectum viderent, defetigatione magis
et errore quam misericordia et modo aliquando caedere destiterunt.
80a. et
causam dicit Sestius de vi? quid ita? quia vivit. at id non sua culpa: plaga
una illa extrema defuit, quae si accessisset reliquum spiritum exhausisset.
accusa Lentidium; non percussit locum; male dic Titio, Sabino homini Reatino,
cur tam temere exclamarit occisum. ipsum vero quid accusas? num defuit gladiis?
num repugnavit? num, ut gladiatoribus imperari solet, ferrum non recepit?
|