Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Pro Sestio

IntraText CT - Text

  • LVI
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

LVI 119b. non sum tam ignarus, iudices, causarum, non tam insolens in dicendo, ut omni ex genere orationem aucuper et omnis undique flosculos carpam atque delibem. scio quid gravitas vestra, quid haec advocatio, quid ille conventus, quid dignitas P. Sesti, quid periculi magnitudo, quid aetas, quid honos meus postulet. sed mihi sumpsi hoc loco doctrinam quandam iuventuti, qui essent optimates. in ea explicanda demonstrandum est non esse popularis omnis eos qui putentur. id facillime consequar, si universi populi iudicium verum et incorruptum et si intimos sensus civitatis expressero.

120. quid fuit illud quod, recenti nuntio de illo senatus consulto quod factum est in templo virtutis ad ludos scaenamque perlato, consessu maximo summus artifex et me hercule semper partium in re publica tam quam in scaena optimarum, flens et recenti laetitia et mixto dolore ac desiderio mei, egit apud populum Romanum multo gravioribus verbis meam causam quam egomet de me agere potuissem? summi enim poetae ingenium non solum arte sua, sed etiam dolore exprimebat. qua enim (vi):
qui rem publicam certo animo adiuverit,statuerit, steterit cum Achivis --
vobiscum me stetisse dicebat, vestros ordines demonstrabat! revocabatur ab universis --
re dubiahaut dubitarit vitam offerre nec capiti pepercerit.
haec quantis ab illo clamoribus agebantur!

121a. Cum iam omisso gestu verbis poetae et studio actoris et exspectationi nostrae plauderetur:
summum amicum summo in bello --
nam illud ipse actor adiungebat amico animo et fortasse homines propter aliquod desiderium adprobabant:
summo ingenio praeditum.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License