Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Sestio IntraText CT - Text |
|
|
LVII 121b. iam illa quanto cum gemitu populi Romani ab eodem paulo post in eadem fabula sunt acta!O pater -- me, me ille absentem ut patrem deplorandum putabat, quem Q. Catulus, quem multi alii saepe in senatu patrem patriae nominarant. quanto cum fletu de illis nostris incendiis ac ruinis, cum patrem pulsum, patriam adflictam deploraret, domum incensam eversamque, sic egit ut, demonstrata pristina fortuna, cum se convertisset, haec omnia vidi inflammari fletum etiam inimicis atque invidis excitaret! 122. pro
di immortales! quid? illa quem ad modum dixit idem! quae mihi quidem ita et
acta et scripta videntur esse ut vel a Q. Catulo, si revixisset, praeclare
posse dici viderentur; is enim libere reprehendere et accusare populi non
numquam temeritatem solebat aut errorem senatus:
|
Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |