Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Pro Sestio

IntraText CT - Text

  • LX
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

LX 127b. vim scilicet ego desideravi, qui, dum vis fuit, nihil egi, et quem, si vis non fuisset, nulla res labefactare potuisset.

128. hunc ego reditum repudiarem, qui ita florens fuit ut verear ne quis me studio gloriae putet idcirco exisse ut ita redirem? quem enim umquam senatus civem nisi me nationibus exteris commendavit? cuius umquam propter salutem nisi meam senatus publice sociis populi Romani gratias egit? de me uno patres conscripti decreverunt ut, qui provincias cum imperio obtinerent, qui quaestores legatique essent, salutem et vitam custodirent: in una mea causa post Romam conditam factum est ut litteris consularibus ex senatus consulto cuncta ex Italia omnes qui rem publicam salvam vellent convocarentur. quod numquam senatus in universae rei publicae periculo decrevit, id in unius mea salute conservanda decernendum putavit. quem curia magis requisivit, quem forum luxit? quem aeque ipsa tribunalia desideraverunt? omnia discessu meo deserta, horrida, muta, plena luctus et maeroris fuerunt. quis est Italiae locus in quo non fixum sit in publicis monumentis studium salutis meae, testimonium dignitatis?




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License