Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Timaeus IntraText CT - Text |
|
|
IV Hoc
posito quod sequitur videndum est, cuiusnam animantium deus in fingendo mundo
similitudinem secutus sit. Nullius profecto id quidem, quae sunt nobis nota
animantia: sunt enim omnia in quaedam genera partita aut inchoata, nulla ex
parte perfecta; inperfecto autem nec absoluto simile pulchrum esse nihil
potest. Cuius ergo omne animal quasi particula quaedam est - sive in singulis
sive in universo genere cernatur - eius similem mundum esse ducamus. Omnes
igitur qui animo cernuntur et ratione intelleguntur animantes conplexu rationis
et intellegentiae, sicut homines hoc mundo et pecudes et omnia quae sub
aspectum cadunt, comprehenduntur. Quod enim pulcherrimum in rerum natura
intellegi potest et quod ex omni parte absolutissimum est, cum deus similem
mundum efficere vellet, animal unum aspectabile, in quo omnia animalia
continerentur, efficit. Rectene igitur unum mundum diximus an fuit pluris aut
innumerabiles dictu melius et verius? Vnus profecto, si quidem factum est ad
exemplum. Quod enim omnis animantis eos qui ratione intelleguntur conplectitur
id non potest esse cum altero: rursus enim alius animans qui eum contineat sit
necesse est, cuius partes sint animantes superiores, caelumque hoc simulacrum
illius ultimi sit, non proximi. Quorum ne quid accideret atque ut hic mundus
esset animanti absolutio simillimus hoc ipso quod solus atque unus esset,
idcirco singularem deus hunc mundum atque unigenam procreavit.
|
Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |