IX ratione
igitur et mente divina ad originem temporis [curris] curriculum inventum est
solis et lunae ...
... alterius natura converteret, ut terram lunae cursus proxime ambiret, eique
supra terram proxima solis circumvectio esset; lucifer deinde et sancta Mercuri
stella cursum habent solis celeritati parem sed vim quandam contrariam, eaque
inter se concursationes habent lucifer Mercurius sol, aliique alios vincunt
vicissimque vincuntur. Reliquorum siderum quae causa collocandi fuerit quaeque
eorum sit conlocatio, in sermonem alium differendum est, ne in eo quod
adtingendum fuit quam in eo quoius causa id adtingimus longior ponatur oratio.
Quando igitur sibi quidque eorum siderum cursum decorum est adeptum, ex quibus
erat motus temporis consignandus, conligatisque corporibus vinculis animalibus
cum animantia orta sunt eaque imperio parere didicerunt, tunc ex alterius
naturae motione transversa in eiusdem naturae motum incurrentia in eaque
haerentia atque inpedita, cum alia maiorem lustrarent orbem alia minorem,
tardius quae maiorem celerius quae minorem, motu unius eiusdemque naturae quae
velocissume movebantur ea celeritate vinci a tardioribus et cum superabant
superari videbantur; omnis enim orbis eorum quasi helicae inflexione vertebat,
qua bifariam contrariae simul procedentia efficiebant ut quod esset tardissimum
id proximum fieri videretur celerrimo. Atque ut esset mensura quaedam evidens
quae in octo cursibus celeritates tarditatesque declararet, deus ipse solem
quasi lumen accendit ad secundum supra terram ambitum, ut quam maxime caelum omnibus
conluceret animantesque quibus ius esset doceri, ab eiusdem motu et ab eo, quod
simile esset, numerorum naturam vimque cognoscerent. Nox igitur et dies ad hunc
modum et ob has generata causas unum circumitum orbis efficit sapientissimum
atque optimum, mensis autem quando luna lustrato suo cursu solem consecuta est,
annus ubi sol suum totum confecit et peragravit orbem. Ceterorum autem siderum
ambitus ignorantes homines praeter admodum paucos neque nomen appellant neque
inter se numero commetiuntur; itaque nesciunt hos siderum errores id ipsum esse
quod rite dicitur tempus, multitudine infinita varietate admirabili praeditos;
ac tamen illud perspici et intellegi potest, absoluto perfectoque numero
temporis absolutum annum perfectumque tunc conpleri denique cum se octo ambitus
confectis suis cursibus ad idem caput retulerunt cumque eos permensus est idem
et semper sui similis orbis. Has igitur ob causas nata astra sunt quae per
caelum penetrantia solstitiali se et brumali revocatione converterent, ut hoc
omne animal quod videmus esset illi animali quod sentimus ad aeternitatis
imitationem simillimum.
|