Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Timaeus IntraText CT - Text |
|
|
XI Reliquorum
autem, quos Graeci daimonas appellant, nostri opinor lares, si modo hoc recte
conversum videri potest, et nosse et nuntiare ortum eorum maius est quam ut
profiteri nos scire audeamus. Credendum nimirum est veteribus et priscis ut
aiunt viris, qui se progeniem deorum esse dicebant itaque eorum vocabula nobis
prodiderunt; nosse autem generatores suos optime poterant, ac difficile factu
est a deis ortis fidem non habere: quamquam nec argumentis nec rationibus
certis eorum oratio confirmatur, sed quia de suis nobis rebus videntur loqui,
veteri legi morique parendum est. Sic igitur ut ab his est traditum horum
deorum ortus habeatur atque dicatur, ut Oceanum Salaciamque Caeli satu
Terraeque conceptu generatos editoque memoremus, ex is Saturnum et Opem,
deinceps Iovem atque Iunonem, reliquos, quos fratres inter se agnatosque
usurpari atque appellari videmus, et eorum, ut utamur veteri verbo, prosapiam.
|
Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |