[XIXv] Hic certe erat
expromenda, nisi ipsi similibus tenerentur cupiditatibus. Vocat Pontifex ad
bellum, paretur. Vocat idem ad pacem, cur non obtemperatur itidem? Si pacem
malunt, cur Iulio bellandi auctori tam alacriter obeditum est, Leoni ad pacem et
concordiam provocanti vix quisquam obtemperat? Si vere sacrosancta est Romani
Pontificis auctoritas, certe maxime valere par est, quoties ad id provocat,
quod unice docuit Christus. Caeterum quos Iulius ad bellum exitiale potuit
excitare, cum Leo sanctissimus Pontifex non idem possit, tot modis ad
Christianam concordiam provocans, declarant sese, Ecclesiae praetextu, suis
servisse cupiditatibus, ne quid dicam acerbius.
Si
ex animo taedet bellorum, dabo consilium, quo concordiam tueri possitis. Solida
pax haud constat affinitatibus, haud foederibus hominum, ex quibus frequenter
exoriri bella videmus. Repurgandi fontes ipsi, unde malum hoc scatet, pravae
cupiditates tumultus istos pariunt. Et dum quisque suis inservit adfectibus,
interim affligitur Respublica, nec tamen adsequitur hoc ipsum quisque, quod
malis rationibus adfectat. Sapiant Principes, et populo sapiant, non sibi, ac
vere sapiant, ut maiestatem suam, ut felicitatem, ut opes, ut splendorem his
rebus metiantur, quae vere magnos et excellentes faciunt. Sint eo animo erga
Rempublicam, quo pater erga familiam. Ita se magnum existimet Rex, si quam
optimis imperet: ita felicem, si suos felices reddiderit:
|