Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Querela pacis

IntraText CT - Text

  • [XXr]
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XXr] ita sublimem, si quam maxime liberis imperet: ita opulentum, si populum habeat opulentum: ita florentem, si civitates perpetua pace florentes habeat. Atque hunc Principes animum imitentur Proceres ac Magistratus. Omnia Reipublicae commodis metiantur, et hac via rectius suis consuluerint commodis. Rex qui hoc sit animo, num is facile commovebitur, ut pecuniam a suis extorqueat, quam Barbaro militi numeret? Suos ad famam adiget, ut impios aliquot Duces ditet? Num is suorum vitam tot periculis obiiciet? Non, opinor. Hactenus exerceat imperium, ut meminerit se hominem imperare hominibus, liberum liberis, postremo Christianum Christianis. Huic vicissim tantum deferat populus, quatenus ad publicam utilitatem conducit. Non aliud exiget bonus Princeps. Mali vero cupiditates retundet civium consensus. Adsit utrimque privati commodi ratio. Plurimum honoris habeatur iis, qui bellum excluserint, qui concordiam restituerint ingenio consiliove suo. Denique qui hoc modis omnibus moliatur, non ut maximam militum ac machinarum vim comparet, sed ut iis non sit opus. Quod pulcerrimum facinus, tot Imperatorum unus Diocletianus animo concepisse legitur.

 

Quod si bellum vitari non potest, ita geratur, ut summa malorum in eorum capita recidat, qui belli dedere causas. Nunc Principes tuti belligerantur,




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License