[XXIr]
Ita suam quisque portionem enitetur quam potest ornatissimam reddere: dum in
unam omne studium intendet, hanc conabitur rebus optimis locupletatam suis
liberis relinquere. Atque hoc sane pacto futurum est, ut ubique floreant omnia.
Caeterum inter sese, non affinitatibus, aut factitiis sodalitatibus, sed
sincera puraque amicitia copulentur, maximeque simili communique studio bene
merendi de rebus humanis. Principi vero succedat, vel qui genere proximus, vel
qui populi suffragiis maxime iudicabitur idoneus. Caeteris sat sit, inter
honestos haberi Proceres.
Regium
est nescire privatos adfectus, et omnia publicis commodis aestimare. Adhaec
longinquas peregrinationes vitet Princeps, imo pomoeria regni numquam transire
velit, memineritque dicti longo seculorum consensu probati, Frons occipitio
prior est. Locupletatum se existimet, non si quid aliis ademerit, sed si sua
reddiderit meliora. Cum de bello agitur, ne adhibeat in consilium iuvenes,
quibus ideo bellum placet, quod experti non sunt quantum habeat malorum: neve
eos, quibus expedit turbari publicam tranquillitatem,
|