Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Querela pacis

IntraText CT - Text

  • [XXIIr]
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XXIIr] Caeterum impii, quae maxima turba est, minus sibi placebunt, honore detracto. De his bellis loquor, quae vulgo Christiani cum Christianis, levibus aut iniustis de causis committunt. Nec enim idem sentio de his, qui simplici pioque studio vim incursantium Barbarorum depellunt, et suo periculo publicam tranquillitatem tuentur. Nunc trophaea sanguine tincta eorum pro quorum salute Christus suum fudit sanguinem, reponuntur in templis, inter Apostolorum ac Martyrum statuas, quasi posthac pium sit futurum, non fieri Martyres, sed facere. Abunde magnum erat, haec in foro, aut armario quopiam reposita servari: in sacras aedes, quas purissimas esse decet, nihil recipi convenit, quod sanguine sit inquinatum. Sed antiquitas in templis reponebat victoriae monumenta. Verum, sed in quibus sacrificabatur Daemonibus, non Deo.

 

Sacerdotes Deo sacri nusquam adsint, nisi ad dirimenda bella. In haec si consentiant, si eadem ubique inculcent, plurimum habitura momenti est concors auctoritas. Quod si hic fatalis est humani ingenii morbus, ut prorsus absque bellis durare nequeat, quin potius malum hoc in Turcas effunditur? Tametsi praestabat et hos doctrina, bene factis, vitaeque innocentia, ad Christi religionem allicere, quam armis adoriri. Attamen si bellum, ut diximus, omnino vitari non potest, illud certe levius sit malum, quam sic impie Christianos inter se committi, collidique. Si mutua caritas illos non adglutinat, certe coniunget utcumque communis hostis, et qualiscumque syncretismus erit,




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License