[XXIIv]
ut absit vera concordia.
Postremo
magna pars pacis est, ex animo velle pacem. Quibus enim pax vere cordi est, hi
omnes pacis occasiones arripiunt: quae obstant, aut negligunt, aut amoliuntur,
permulta ferunt, dum tantum bonum sit incolume. Nunc ipsi bellorum seminaria
quaerunt: quod ad concordiam facit, elevant, aut dissimulant etiam: quod ad
bellum tendit, ultro exaggerant, exulcerantque. Pudet referre, ex cuiusmodi
nugis, quantas excitent tragoedias, et ex quam minuta scintillula, quae rerum
tempestates exoriantur. Tunc illud iniuriarum agmen venit in mentem, et suum
quisque malum sibi exaggerat. At benefactorum interim profunda oblivio, ut
iures adfectari bellum. Et saepe Principum privatum quiddam est, quod orbem ad
arma compellit. At plus quam publicum esse debet, ob quod bellum suscipiatur.
Quin ubi nihil subest causae, ipsi dissidiorum causas sibi fingunt, regionum
vocabulis ad odiorum alimoniam abutentes: et hunc stultae plebis errorem alunt
Magnates, et in suum abutuntur compendium, alunt Sacerdotes quidam. Anglus
hostis est Gallo, nec ob aliud, nisi quod Gallus est. Scoto Britannus infensus
est, nec aliam ob rem, nisi quod Scotus est. Germanus cum Franco dissidet,
Hispanus cum utroque.
|