[XXIIIr]
O pravitatem, disiungit inane loci vocabulum, cur non potius tot res
conciliant? Male vis Britannus Gallo. Cur non potius bene vis homo homini?
Christianus Christiano? Cur res frivola plus apud istos potest, quam tot
naturae nexus? tot Christi vincula? Locus corpora dirimit, non animos.
Separabat olim Rhenus Gallum a Germano, at Rhenus non separat Christianum a
Christiano. Pyrenaei montes Hispanos a Gallis seiungunt, at iidem non dirimunt
Ecclesiae communionem. Mare dirimit Anglos a Gallis, at non dirimit religionis
societatem. Paulus Apostolus indignatur audire inter Christianos has voces: Ego
sum Apollo, ego sum Cephae, ego sum Pauli, nec impia cognomina sinit secare
Christum omnia conciliantem: et nos commune patriae vocabulum gravem causam
iudicamus, cur gens in gentis internecionem tendat? Ne id quidem satis
nonnullorum animis bellorum avidis, prave dataque opera dissidiorum ansas
quaerunt, ipsam dividunt Galliam, et ea vocabulis distrahunt, quae nec maria,
nec montes, nec vera regionum nomina distrahunt. E Gallis Germanos faciunt, ne
vel nominis consortio coalescat amicitia. Si in actionibus odiosis, velut
divortii, nec litem facile recipit iudex, nec quamlibet admittit probationem,
cur isti in re omnium odiosissima quamlibet frivolam causam admittunt? Quin
potius id quod res est cogitant,
|