[XXIIIv]
mundum hunc communem esse patriam omnium, si patriae titulus conciliat: ab
iisdem maioribus ortos omnes, si facit amicos sanguinis affinitas: Ecclesiam
unam esse familiam, ex aequo communem omnibus, si domuss eadem copulat
necessitudines, in hanc partem ingeniosos esse par est. Toleras quaedam in
socero, non ob aliud nisi quod socer est: et nihil toleras in eo, qui
religionis consortio frater est? Multa condonas generis propinquitati, et nihil
condonas affinitati religionis? Certe nullum vinculum arctius alligat, quam
Christi sodalitas. Cur id solum ob oculos obversatur, quod animum exulcerat? Si
paci faves, sic cogita potius, in hoc laesit, sed saepe alias profuit, aut
alieno impulsu laesit. Postremo, quemadmodum apud Homerum dissidii causas, quod
inter Agamemnonem et Achillem intercesserat, in Aten Deam reiiciunt, qui vocant
ad concordiam: ita quae excusari non possunt, aliquando fatis imputentur, aut malo
cuipiam, si libet, Genio, et in haec odium ab ipsis hominibus transferatur. Cur
magis ad perniciem suam sapiunt, quam ad tuendam felicitatem? Cur ad malum,
quam ad bonum sunt oculatiores? Qui paulo cordatiores sunt, expendunt,
considerant, circumspiciunt, priusquam privatum quoque negotium aggrediantur.
Et clausis oculis praecipites in bellum ipsi sese coniiciunt, praesertim cum
semel admissum,
|