Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Querela pacis

IntraText CT - Text

  • [XXIVr]
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XXIVr] excludi non possit, quin e pusillo fit maximum, ex uno plura, ex incruento cruentum, maxime cum haec procella non unum aut alterum adfligat, sed universos pariter involvat. Quod si vulgus haec parum expendit, certe Principis et Optimatum partes sunt, haec secum reputare. Sacerdotum est ista rationibus omnibus infulcire, volentibus ac nolentibus ingerere. Haerebunt tandem si nusquam non audiantur.

 

Ad bellum gestis? primum inspice, cuiusmodi res sit pax, cuiusmodi bellum, quid illa bonorum, quid hoc malorum secum vehat, atque ita rationem ineas, num expediat pacem bello permutare. Si res quaedam admirabilis est, regnum undique rebus optimis florens, bene conditis urbibus, bene cultis agris, optimis legibus, honestissimis disciplinis, sanctissimis moribus: cogita tecum, haec felicitas mihi perturbanda est, si bello. Contra, si quando conspexisti ruinas urbium, dirutos vicos, exusta fana, desolatos agros, et id spectaculum miserandum, ut est, visum est, cogita hunc esse belli fructum. Si grave iudicas sceleratam conductitiorum militum colluviem in tuam regionem inducere, hos civium tuorum malo alere, his inservire,




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License