Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Querela pacis

IntraText CT - Text

  • [XXIVv]
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XXIVv] his blandiri, immo horum arbitrio te ipsum ac tuam incolumitatem committere: fac cogites hanc esse belli conditionem. Si abominaris latrocinia, haec docet bellum: si exsecraris parricidium, hoc in bello discitur. Nam qui vereatur unum occidere commotus, qui levi auctoramento conductus tot homines iugulat? Si praesentissima Reipublicae pestis est, legum neglectus, silent leges inter arma. Si foedum existimas stuprum, incestum, et his turpiora, horum omnium bellum magister est. Si fons omnium malorum est impietas, et religionis neglectus, haec belli procellis prorsus obruitur. Si iudicas pessimum esse Reipublicae statum, cum plurimum possunt qui pessimi sunt, in bello regnant sceleratissimi: et quos in pace suffigas in crucem, horum in bellis primaria est opera. Quis enim melius per devia ducet copias, quam latro exercitatus? Quis fortius diripiet aedes, aut spoliabit templa, quam parietum perfossor, aut sacrilegus? Quis animosius feriet hostem, et hauriet ferro vitalia, quam gladiator, aut parricida? Quis aeque idoneus ad iniiciendum ignem urbibus aut machinis, quam incendiarius? Quis aeque contemnet fluctus, marisque discrimina, ac pirata diutinis praedationibus exercitus?


Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License