[XXVr]
Vis palam cernere, quam res sit impia bellum, animadverte per quos geritur. Si
pio Principi nihil antiquius esse debet, quam suorum incolumitas, huic bellum
in primis invisum sit, oportet. Si Principis felicitas est imperare felici,
pacem potissimum amplecti debet. Si praecipue optandum bono Principi, ut
imperet quam optimis, bellum detestetur oportet, unde scatet omnis impietatis
sentina. Si suas opes esse putat quidquid cives possident, bellum omnibus
rationibus vitet, quod ut felicissime cadat, certe facultates omnium atterit,
et quod honestis artibus partum est, in immanes quosdam carnifices erogandum.
Iam illud etiam atque etiam perpendant, suam cuique blandiri causam, et suam
cuique spem arridere, cum illa saepenumero pessima sit, quae commoto videatur
aequissima, et haec non raro fallit. Sed finge causam iustissimam, finge exitum
belli prosperrimum, rationem fac ineas omnium incommodorum quibus gestum est
bellum, et commoditatum quas peperit victoria, et vide num tanti fuerit
vincere. Vix umquam victoria contingit incruenta. Iam habes tuos humano
sanguine pollutos. Ad haec supputa morum, publicaeque disciplinae iacturam,
nullo compendio sarciendam. Exhauris tuum fiscum, expilas populum, oneras
bonos, ad facinus excitas improbos, neque vero confecto bello,
|