[XXVIr] et fortasse cognato, aut affini,
fortassis alias bene de te merito, de tuo iure decedas aliquantulum. At quanto
humilius deiicis maiestatem tuam, dum Barbaris cohortibus, et infimae
sceleratorum feci, numquam explendae, auro subinde litare cogeris, dum ad Cares
vilissimos simul ac nocentissimos blandus ac supplex mittis legatos, dum tuum
ipsius caput, dum tuorum fortunas illorum credis fidei, quibus nihil est neque
pensi, neque sancti? Quod si quid iniquitatis videbitur habere pax, cave sic
cogites, hoc perdo, sed tanti pacem emo.
At
dixerit argutior aliquis, Facile donarim, si res ad me privatim pertineat.
Princeps sum, negotium publicum, velim nolim, ago. Non facile bellum suscipiet,
qui nihil nisi publicum spectat. Atqui contra videmus omnes fere belli causas
ex his rebus nasci, quae nihil ad populum pertineant. Vis hanc aut illam
ditionis partem vindicare, quid istud ad populi negotium? Vis ulcisci qui
filiae renunciavit, quid hoc ad Rempublicam? Haec expendere, haec perspicere,
vere sapientis, vereque magni est Principis. Quis umquam aut latius imperavit,
aut splendidius Octavio Augusto? At is cupiebat etiam deponere imperium, si
quem vidisset Reipublicae magis salutarem Principem.
|