[XXVIv]
Merito laudata est ab egregiis auctoribus vox illa cuiusdam Imperatoris,
Pereant, inquit, filii mei, si quis alius melius sit Reipublicae consulturus.
Hos animos Reipublicae praestiterunt homines impii, quod ad Christi religionem
attinet: et Christiani Principes usque adeo vilem ducunt populum Christianum,
ut gravissimo orbis incendio privatas suas cupiditates vel ulcisci velint, vel
explere?
Iam
audio quosdam ita tergiversantes, ut negent se tutos esse posse, nisi vim
improborum acriter propellant. Cur igitur inter innumeros Imperatores Romanos,
soli Antonini, Pius et Philosophus, petiti non sunt? Nisi quod nemo tutius
regnat, quam qui paratus est et deponere utpote quod Reipublicae gerat, non
sibi. Quod si nihil vos movet, neque naturae sensus, neque pietatis respectus,
neque tanta calamitas, certe Christiani nominis probrum animos vestros in
concordiam redigat. Quota mundi portio tenetur a Christianis? Atque haec tamen
est illa civitas in edito monte sita, spectaculum facta Deo et hominibus. At
quid sentire putandum est, quid loqui, quae probra in Christum evomere
Christiani nominis hostes, ubi vident Christianos sic inter sese concertare,
levioribus de causis quam Ethnici, crudelius quam impii, machinis tetrioribus
quam ipsi? Quorum inventum est bombarda? Nonne Christianorum? Et quo res sit indignior,
his induuntur Apostolorum nomina,
|