[XXVIIr]
insculpuntur Divorum imagines. O crudelis irrisio. Paulus ille pacis hortator
perpetuus, Tartaream machinam torquet in Christianum? Si cupimus Turcas ad
Christi religionem adducere, prius ipsi simus Christiani. Numquam hoc illi
credent, si quod est, perspiciant nusquam magis saevire, quam apud Christianos,
id quod Christus unum omnium maxime detestatus est. Et quod Homerus Ethnicus
demiratur in Ethnicis, quum suavium etiam rerum, ut somni, cibi, potus,
choreae, musices satietas sit, belli infelicis nullam esse satietatem: id apud
eos verissimum est, quibus ipsum etiam belli vocabulum abominandum esse
oportuit. Roma furiosa quondam illa bellatrix, tamen Iani sui templum aliquoties
vidit clausum. Et qui convenit apud vos nullas esse bellandi ferias? Quonam ore
praedicabitis eis Christum, pacis auctorem, ipsi perpetuis dissidiis inter vos
tumultuantes? Iam quos putatis animos addit Turcis vestra discordia? Nihil enim
facilius quam vincere dissidentes. Vultis illis esse formidabiles? Concordes
estote. Cur ultro vobis et praesentis vitae iucunditatem invidetis, et a futura
felicitate vultis excidere?
|