[XXVIIv]
Multis malis per se obnoxia est vita mortalium, magnam molestiae partem adimet
concordia, dum mutuis officiis alius alium aut consolatur, aut iuvat. Si quid
boni obtinget, id tum suavius tum communius reddet concordia, dum amicus
impertit amico, et benevolus benevolo gratulatur. Quam frivola sunt, quamque
mox peritura pro quibus inter vos tumultus est. Mors omnibus imminet, non minus
Regibus quam plebeiis. Quos tumultus ciet animalculum, mox fumi in morem
evaniturum? In foribus adest aeternitas. Quorsum attinet, pro rebus istis
umbraticis perinde moliri, quasi vita haec esset immortalis? O miseros, qui
felicem illam piorum vitam non credunt, aut non sperant: impudentes qui sibi
pollicentur e bellis ad eam iter esse, cum illa nihil sit aliud quam
ineffabilis quaedam felicium animorum communio, cura iam ad plenum continget,
quod Christus tam enixe rogaverat Patrem coelestem, ut sic inter se iungerentur
illi, quemadmodum ipse Patri iunctus est. Ad hanc summam concordiam qui
possitis esse idonei, nisi eam interim pro virili meditemini? Ut non subito ex
spurco helluone fit Angelus, ita non subito ex bellatore sanguinario, martyrum
et virginum socius. Eia satis iam superque fusum est Christiani, si parum est
humani sanguinis, satis in mutua debacchatum exitia, satis hactenus Furiis
Orcoque litatum, satis diu quae Turcarum pascat oculos, acta est fabula. Saltem
aliquando post nimium diu toleratas bellorum miserias resipiscite.
|