[XXVIIIr] Quidquid
hactenus insanitum est, fatis imputetur: placeat Christianis, quae quondam profanis
placuit, superiorum malorum oblivio.
Posthac
communibus consiliis in pacis studium incumbite, et sic incumbite, ut non
stupeis, sed solidis atque adamantinis vinculis coeat, numquam dirumpenda.
Vos
appello, Principes, de quorum nutu potissimum pendent res mortalium, qui
Christi Principis imaginem inter mortales geritis, agnoscite Regis vestri vocem
ad pacem vocantis, existimate totum orbem diutinis fessum malis, hoc a vobis
flagitare. Si quid cui dolet etiamnum, aequum est hoc publicae omnium felicitati
donare. Maius est negotium, quam ut levibus causis debeat retardari. Appello
vos, Sacerdotes, Deo sacri, hoc studiis omnibus exprimite, quod Deo gratissimum
esse scitis: hoc depellite, quod illi maxime invisum. Appello vos, Theologi,
pacis Evangelium praedicate, hanc semper popularibus auribus occinite. Appello
vos, Episcopi, aliique dignitate Ecclesiastica praeminentes, ad pacem aeternis
vinculis adstringendam vestra valeat auctoritas. Appello vos, Primates et
Magistratus, ut sapientiae Regum, ut pietati Pontificum vestra voluntas sit
adiutrix. Vos appello promiscue, quicumque Christiano nomine censemini,
consentientibus animis in hoc conspirate. Hic ostendite quantum valeat adversus
potentum tyrannidem multitudinis concordia. Huc pariter omnes omnia sua
consilia conferant. Iungat aeterna concordia, quos tam multis rebus coniunxit
natura, pluribus Christus.
|