Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Querela pacis

IntraText CT - Text

  • [XXVIIIv]
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XXVIIIv] Communibus studiis agant omnes, quod ad omnium ex aequo felicitatem pertinet.

 

Huc invitant omnia, primum ipse naturae sensus, atque ipsa, ut ita dicam, humanitas. Deinde totius humanae felicitatis Princeps et Auctor Christus. Ad haec tam multa pacis commoda, tot belli calamitates. Vocant huc ipsi Principum animi, iam velut adflante Deo, ad concordiam propensi. En pacificus ille placidusque Leo, signum omnibus extulit, ad pacem invitans, vereque Christi vicarium agens. Si vere oves estis, sequimini pastorem. Si filii, audite patrem. Vocat ille non titulo tantum Christianissimus Galliarum Rex Franciscus, qui pacem nec emere gravatur, nec usquam suae maiestatis habet rationem, modo publicae paci consulat: hoc denique vere splendidum ac Regium esse docens, de genere humano quam optime mereri. Vocat huc clarissimus Princeps Carolus, incorruptae indolis adolescens. Nec abhorret Caesar Maximilianus, nec detrectat inclytus Angliae Rex Henricus. Tantorum Principum exemplum, caeteros libenter imitari par est. Maxima plebis pars bellum detestatur, pacem orat. Pauculi quidam modo, quorum impia felicitas a publica pendet infelicitate, bellum optant. Quorum improbitas, ut plus valeat, quam bonorum omnium voluntas, aequum sit nec ne, vos ipsi expendite. Videtis hactenus, nihil actum foederibus, nihil promotum affinitatibus, nihil vi, nihil ulciscendo. Nunc contra periculum facite, quid possit placabilitas, quid beneficentia. Bellum e bello seritur, ultio trahit ultionem. Nunc gratia gratiam pariat, et beneficium beneficio invitetur, isque regalior videatur, qui plus de suo iure concesserit. Non successit quod humanis studiis gestum est: at fortunabit ipse Christus pia consilia, quae se auctore et auspice viderit suscipi. Aderit dexter, adspirabit, favebitque faventibus ei rei, cui favit ipse plurimum, privatos adfectus publica vincat utilitas.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License