[IIv]
sibimet ipsis invidere, proque his ultro tam tetram malorum omnium lernam
accersere, an non hoc extremae cuiusdam dementiae videtur? Sceleratis irasci
par est, at sic Furiis actos, quid aliud quam deflere possumus? Qui non alio
sane nomine magis deflendi sunt, quam quod ipsi sese non deflent, nec alio magis
infelices, quam quod infelicitatem suam non sentiunt, quando nonnullus gradus
est ad sanitatem, morbi sui magnitudinem agnoscere. Etenim si ego sum Pax illa,
Divorum simul et hominum voce laudata, fons, parens, altrix, ampliatrix,
tutatrix rerum bonarum omnium, quas vel coelum habet, vel terra, si sine me
nihil usquam florens, nihil tutum, nihil purum aut sanctum, nihil aut iucundum
hominibus, aut gratum Superis: si contra haec omnia, bellum semel omnium
malorum, quidquid usquam est in rerum natura, Oceanus quidam est, si huius
vitio subito marcescunt florentia, dilabuntur aucta, labascunt fulta, pereunt
bene condita, amarescunt dulcia: denique si res est adeo non sancta, ut omnis
pietatis ac religionis sit maxime praesentanea pestis, si nihil hoc uno infelicius
hominibus, nihil invisius Superis, quaeso per Deum immortalem, quis credat
istos homines esse, quis credat ullam sanae mentis micam inesse, qui me talem,
tantis impendiis, tantis studiis, tanto molimine,
|