[IIIr]
tot technis, tot curis, tot periculis student eiicere, tantumque malorum velint
tam care emere? Si me ad istum modum spernerent ferae, levius ferrem, et in me
admissam contumeliam naturae imputarem, quae ingenium immite insevisset: si
mutis pecudibus essem invisa, condonarem inscitiae, propterea quod his ea vis
animi negata sit, quae sola dotes meas queat perspicere. At, o rem indignam ac
plus quam prodigiosam, unum animal edidit natura, ratione praeditum, ac divinae
mentis capax, unum benevolentiae concordiaeque genuit, et tamen apud
quantumlibet efferas feras, apud quantumvis brutas pecudes, mihi citius locus
sit quam apud homines.
Iam
tot orbium coelestium, licet nec motus sit idem, nec vis eadem, tamen iis tot
iam seculis constant vigentque foedera. Elementorum pugnantes inter se vires,
aequabili libramine pacem aeternam tuentur, et in tanta discordia, consensu
commercioque mutuo concordiam alunt. In animantium corporibus quam fidus
membrorum inter ipsa consensus, quam parata defensio mutua? Quid tam dissimile
quam corpus et anima? Et tamen quam arcta necessitudine connexuerit haec duo
natura, nimirum, declarat ipsa divulsio. Proinde ut vita nihil aliud est quam
corporis et animae societas,
|