Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Querela pacis

IntraText CT - Text

  • [IIIv]
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[IIIv] ita sanitas omnium corporis qualitatum concentus est. Animantia rationis expertia in suo quaeque genere civiliter concorditerque degunt. Armentatim vivunt elephanti, gregatim pascuntur sues et oves, turmatim volant grues et graculi, habent sua comitia ciconiae, pietatis etiam magistrae, mutuis officiis sese tuentur delphini, nota est formicarum et apum inter ipsas concors politia. Sed quid de his loqui pergo, quae tametsi ratione vacant, sensu non vacant?

 

In arboribus, in herbis amicitiam possis agnoscere. Steriles sunt quaedam, nisi marem adiungas, vitis ulmum amplectitur, vitem amat persica. Usqueadeo quae nihil sentiunt, tamen pacis beneficium sentire videntur. Sed haec rursum ut sentiendi vim non habent, ita quod vitam habeant, iis quae sentiunt finitima sunt.

 

Quid aeque brutum atque saxorum genus? Dicas tamen his quoque pacis et concordiae sensum inesse. Ita Magnes ferrum ad sese trahit, attractum tenet. Quid quod inter immanissimas etiam feras conuenit? Leonum inter ipsos feritas non dimicat. Aper in aprum non vibrat dentem fulmineum, lynci cum lynce pax est, draco non saevit in draconem, luporum concordiam etiam proverbia nobilitarunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License