Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Querela pacis

IntraText CT - Text

  • [Vr]
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[Vr] nisi conditum propagasset coniugalis concordia: nec enim nasceretur homo, et mox natus interiret, atque in ipso vitae limine vitam amitteret, nisi obstetricum amica manus, nisi nutricum amica pietas, succurreret infantulo. Atque in hunc usum vehementissimos illos pietatis igniculos insevit, ut parentes etiam illud ament, quod nondum viderunt. Adiecit mutuum liberorum erga parentes pietatem, ut illorum imbecillitas horum praesidiis vicissim sublevaretur, fieretque illa cunctis quidem ex aequo plausibilis, sed Graecis aptissime dicta antipelargosis. Accedunt huc cognationum et affinitatum vincula. Accedit in nonnullis ingeniorum, studiorum formaeque similitudo, certissima benevolentiae conciliatrix, in multis arcanus quidam animorum sensus, ac mirus ad mutuum amorem stimulus, quem veteres admirati Numini seu Genio adscribebant.

 

Tot argumentis natura docuit pacem concordiamque, tot illecebris ad eam invitat, tot laqueis trahit, tot rebus compellit. Et post haec quaenam ista tam ad nocendum efficax Erinnys, his omnibus disruptis, disiectis, discussis, insatiabilem pugnandi furiam insevit humanis pectoribus?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License