[Vv]
Nisi primum admirationem, deinde sensum etiam mali adimeret adsuetudo, quis
crederet humana mente praeditos istos, qui sic iugibus dissidiis, litibus,
bellis inter sese certant, rixantur, tumultuantur? Postremo rapinis, sanguine,
caedibus, ruinis, sacra profanaque miscent omnia: nec ulla tam sancta foedera,
quae illos in mutuam perniciem debacchantes queant dirimere. Ut nihil etiam
accesserit, satis erat commune hominis vocabulum, ut inter homines conveniret.
Sed
esto, nihil apud homines profecerit natura, quae plurimum valet et in belluis,
itane nihil et apud Christianos valuit Christus? Parum efficax sit doctrina
naturae, quae maximam vim habet in his quoque quae sensu vacant: caeterum cum
hac multo praestantior sit doctrina Christi, cur ea se profitentibus non
persuadet id quod unum omnium maxime suadet, nempe pacem mutuamque
benevolentiam, aut saltem hanc tam impiam efferamque belligerandi insaniam
dedocet? Cum hominis vocabulum audio, mox accurro velut ad animal mihi proprie
natum, confidens fore ut illic liceat acquiescere: cura Christianorum audio
titulum, magis etiam advolo, apud hos certe regnaturam etiam me sperans. Sed
hic quoque pudet ac piget dicere: Fora, basilicae, curiae, templa sic undique
litibus perstrepunt, ut nusquam apud Ethnicos aeque.
|