[VIr]
Adeo ut cum bona pars humanae calamitatis sit Advocatorum turba, tamen haec
etiam ad litigantium undas paucitas sit, ac solitudo. Civitatem adspicio, spes
illico oboritur, inter hos saltem convenire, quos eadem cingunt moenia, eaedem
moderantur leges, et velut una vectos navi commune continet periculum. Sed, o
me miseram! quam hic quoque dissidiis omnia vitiata comperio, adeo ut vix domum
ullam reperire liceat, in qua mihi sit dies aliquot locus. Sed plebem omitto,
quae maris ritu, suis aestibus rapitur, in Principum aulas, velut in portum
quemdam me recipio. Erit, inquam, certe apud hos locus paci, plus hi sapiunt
quam vulgus, ut qui sint plebis animus, atque oculus populi. Tum eius vices
gerunt, qui doctor est et Princeps concordiae, a quo quidem cum omnibus, tum
his praecipue sum commendata. Et omnia bene pollicentur. Video blandas
consalutationes, amicos complexus, hilares compotationes, caeteraque officia
humanitatis. At, o rem indignam, apud hos nec umbram verae concordiae licuit
cernere. Fucata fictaque omnia,
|