Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Querela pacis

IntraText CT - Text

  • [VIv]
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[VIv] factionibus apertis, clanculariis dissidiis ac simultatibus corrupta sunt universa. Denique adeo apud hos non esse sedem paci comperio, ut hinc potius omnium bellorum fontes ac seminaria. Quo me posthac conferam infelix, posteaquam toties fefellit spes? At Principes fortasse magni sunt potius quam eruditi, magisque ducuntur cupiditatibus, quam recto animi iudicio. Ad eruditorum greges confugiam, Bonae litterae reddunt homines, Philosophia plusquam homines, Theologia reddit divos. Apud hos certe dabitur conquiescere, tot circumactae ambagibus. Verum, proh dolor! en hic quoque bellorum aliud genus, minus quidem cruentum, sed tamen non minus insanum. Schola cum schola dissidet, et ceu rerum veritas loco commutetur, ita quaedam scita non traiiciunt mare, quaedam non superant Alpes, quaedam non tranant Rhenum, immo in eadem Academia cum Rhetore bellum est Dialectico, cum Iureconsulto dissidet Theologus. Atque adeo in eodem professionis genere, cum Thomista pugnat Scotista, cum Reali Nominalis, cum Peripatetico Platonicus, adeo ut ne in minutissimis quidem rebus inter hos conveniat, ac saepenumero de lana caprina atrocissime digladientur, donec disputationis calor ab argumentis ad convitia, a convitiis ad pugnos incrudescat, et si res pugionibus aut lanceis non agitur, stylis veneno tinctis sese confodiunt, dentata charta dilacerant invicem, alter in alterius famam letalia linguarum vibrant spicula.


Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License