[VIIr]
Quo me vertam, toties experta mihi data verba? Quid superest, nisi una veluti
sacra ancora Religio? Huius professio licet sit Christianorum omnium communis,
tamen eam isti peculiariter profitentur titulo, cultu, cerimoniis, qui vulgo
Sacerdotum cognomento commendantur. Hos itaque procul intuenti cuncta spem
faciunt, portum mihi paratum esse. Arrident vestes candidae, meoque colore
insignes, video cruces pacis symbola, audio dulcissimum illud fratris cognomen,
eximiae caritatis argumentum, audio salutationes pacis, laeto omine felices,
cerno rerum omnium communionem, coniunctum collegium, templum idem, leges
easdem, conventus quotidianos. Quis hic non confidat paci locum fore? Sed, o
rem indignam, nusquam fere collegio convenit cum Episcopo, parum hoc, nisi et
ipsi inter sese factionibus scinderentur. Quotusquisque Sacerdos est, cui non
sit cum aliquo Sacerdote lis? Paulus rem non ferendam censet, quod Christianus
litiget adversus Christianum, et Sacerdos cum Sacerdote, Episcopus cum Episcopo
certat? Verum his quoque forsitan ignoscat aliquis, quod longo iam usu
propemodum in profanorum consortium abierunt, posteaquam eadem cum illis
coeperunt possidere. Age fruantur ii sane suo iure, quod ceu praescriptione
sibi vindicant. Unum hominum genus superest, qui sic adstricti sunt religioni,
ut etiam si cupiant,
|