Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Querela pacis

IntraText CT - Text

  • [VIIv]
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[VIIv] nullo pacto queant excutere, non magis profecto, quam testudo domum. Sperarem apud hos mihi fore locum, nisi toties frustrata spes me prorsus desperare docuisset. Et tamen ne quid intentatum relinquam, experiar. Quaeris exitum? A nullis resilii magis. Nam, quid sperem, ubi religio cum religione dissidet? Tot factiones sunt, quot sunt sodalitia, Dominicales dissident cum Minoritis, Benedictini cum Bernardinis, tot nomina, tot cultus, tot cerimoniae studio diversae, ne quid omnino conveniret, sua cuique placent, aliena damnat et odit quisque. Quin idem sodalitium factionibus scinditur, Observantes insectantur Coletas, utrique tertium genus, quod a conventu cognomen habet, cum nihil inter istos conveniat. Iam ut par est, omnibus rebus diffisa, optabam vel in uno quopiam Monasteriolo latitare, quod vere tranquillum esset. Invita dicam, quod utinam non esset verissimum, nullum adhuc reperi, quod non intestinis odiis ac iurgiis esset infectum. Pudor sit recensere, quam nihili de nugis tricisque quantas cieant pugnas viri senes, barba pallioque verendi, postremo, ut sibi videntur, impense tum eruditi, tum sancti. Arridebat spes nonnulla, fore, ut alicubi inter tot coniugia qualiscumque daretur locus. Quid enim non pollicetur, domus communis, fortuna communis, lectus communis, liberi communes?


Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License