Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Querela pacis

IntraText CT - Text

  • [VIIIr]
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[VIIIr] Denique corporum ipsorum ius mutuum, ut unum potius hominem credas e duobus conflatum, quam duos? Huc quoque sceleratissima illa Eris irrepsit, totque vinculis copulatos dirimit dissidiis animorum. Et tamen inter hos citius contingat locus, quam inter eos, qui tot titulis, tot insignibus, tot cerimoniis absolutam caritatem profitentur.

 

Tandem illud in votis esse coepit, ut saltem in unius hominis pectore daretur locus. Ne id quidem contigit, idem homo secum pugnat, Ratio belligeratur cum affectibus, et insuper affectus cura affectu conflictatur, dura alio vocat pietas, alio trahit cupiditas: rursum aliud suadet libido, aliud ira, aliud ambitio, aliud avaritia. Et huiusmodi cum sint, non pudet tamen illos appellari Christianos, cum modis omnibus dissideant ab eo, quod Christo praecipuum est ac peculiare. Universam eius vitam contemplare, quid aliud est quam concordiae mutuique amoris doctrina? Quid aliud inculcant eius praecepta, quid parabolae, nisi pacem, nisi caritatem mutuam? Egregius ille vates Esaias, cum coelesti afflatus spiritu, Christum illum rerum omnium conciliatorem venturum annunciaret, num satrapam pollicetur? num urbium eversorem, num bellatorem, num triumphatorem? Nequaquam. Quid igitur? Principem Pacis. Siquidem cura omnium optimum Principem intelligi vellet, ab ea re denotavit, quam omnium optimam iudicasset. Neque mirum ita visum Esaiae,




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License