[VIIIv]
cum Silius Ethnicus Poeta hunc in modum de me scripserit:
– Pax optima rerum,
Quas homini natura dedit.
Concinit
huic mysticus ille Citharoedus: Et factus est, inquiens, in pace locus eius. In
pace dixit, non in tentoriis, non in castris. Princeps est pacis, pacem amat,
offenditur dissidio. Rursum Esaias: Opus iustitiae pacem appellat, idem
sentiens, ni fallor, quod sensit Paulus ille, et ipse e Saulo turbulento
redditus tranquillus, et pacis doctor, cum caritatem caeteris omnibus arcani
spiritus dotibus anteponens, quo pectore, qua facundia meum encomium detonuit
Corinthiis? Cur enim non glorier sic laudari a viro tam laudato? Is alias Deum
pacis appellat, alias pacem Dei vocat, palam indicans, haec duo sic inter sese
cohaerere, ut ibi pax esse non possit, ubi Deus non adsit: nec illic esse Deus
possit, ubi pax non adsit. Itidem et pacis Angelos in divinis libris vocatos
legimus, pios ac Dei ministros, ut per se liqueat, quos belli Angelos oporteat
accipi. Audite strenui bellatores, videte sub cuius signis militetis, nimirum,
illius, qui primus dissidium sevit inter Deum et hominem. Quidquid calamitatum
sentit mortalitas, huic dissidio debet acceptum ferre. Frivolum est enim quod
argutantur quidam,
|