[IXr]
in arcanis litteris Deum exercituum, et Deum ultionum dici. Permultum enim
interest inter Iudaeorum Deum, et Christianorum Deum, etiamsi suapte natura
unus et idem Deus est. Aut si nobis quoque placent tituli veteres, age sit
exercituum Deus, modo acies intelligas virtutum concentum, quarum praesidio
vitia demoliuntur homines pii. Sit ultionum Deus, modo vindictam accipias,
vitiorum correctionem, ut cruentas strages, quibus Hebraeorum libri referti
sunt, non ad laniandos homines, sed ad impios affectus e pectore profligandos
referas. Sed ut quod institutum erat, persequamur, quoties absolutam
felicitatem significant arcanae litterae, pacis nomine id declarant. Velut
Esaias: Sedebit, inquit, populus meus in pulcritudine pacis. Et alius: Pax,
inquit, super Israel. Rursum, Esaias admiratur pedes annunciantium pacem,
annunciantium bona.
Quisquis
Christum annunciat, pacem annunciat. Quisquis bellum praedicat, illum
praedicat, qui Christi dissimillimus est. Age iam, quae res Dei Filium pellexit
in terras, nisi ut mundum Patri reconciliaret? ut homines inter se mutua et
indissolubili caritate conglutinaret? postremo, ut ipsum hominem sibi faceret
amicum?
|