[Xv]
non dixit, ut sint unanimes, sed ut sint unum: neque id quocumque modo, sed
sicuti nos, inquit, unum sumus, qui perfectissima et ineffabili ratione sumus
idem: et illud obiter indicans, hac una via servandos esse mortales, si mutuam
inter sese pacem aluerint. Porro quod huius mundi Principes insigni quopiam
suos notant, quo possint a caeteris dignosci, praesertim in bello: vide qua
tandem nota Christus insignierit suos, non alia, videlicet, quam mutuae
caritatis. Hoc, inquiens, argumento cognoscent homines vos esse meos
discipulos, non si sic aut sic vestiamini, non si his aut his vestamini cibis,
non si tantum ieiunetis, non si tantum Psalmorum exhauseritis, sed si
dilexeritis invicem, neque id sane vulgari modo, sed quemadmodum ego dilexi
vos. Innumera sunt Philosophorum praecepta, varia sunt Moysi, plurima Regum
edicta, unicum est, inquit, praceptum meum, ut ametis invicem. Idem orandi
formam suis praescribens, nonne in ipso statim initio mire admonet concordiae
Christianae? Pater, inquit, noster. Unius est precatio, una communis omnium est
postulatio, una domus, eademque familia sunt omnes, ab uno patre pendent omnes,
et qui convenit eos iugibus bellis inter sese conflictari? Quo ore compellas
communem patrem, si in fratris tui viscera ferrum stringis? Iam quoniam unum
hoc voluit altissime insidere suorum animis, quot symbolis, quot parabolis,
quot praeceptis concordiae studium inculcavit? Se pastorem vocat, suos oves.
|