[XIr] Et, obsecro, quis
umquam vidit oves pugnantes cum ovibus? Aut quid faciunt lupi, si grex ipse
semet invicem lacerat? Cum se vitis stirpem vocat, suos vero palmites, quid
aliud quam expressit unanimitatem? Portentum videatur piaculis procurandum, si
in eadem vite palmes cum palmite bellet: et ostentum non est, si Christianus
pugnet cum Christiano? Postremo si quid omnino Christianis sacrosanctum est,
certe sacrosanctum esse debet, ac penitus animis illorum insidere, quae
Christus extremis illis mandatis tradidit, veluti testamentum condens, ac
filiis ea commendans, quae cuperet illis numquam venire in oblivionem. At quid
aliud in his docet, mandat, praecipit, orat, nisi mutuum inter ipsos amorem? Quid
illa sacrosancti panis, et calicis philotesii communio, nisi novam quamdam et
indissolubilem concordiam sanxit? Caeterum quando sciebat non posse constare
pacem, ubi de magistratu, de gloria, de opibus, de vindicta certamen est, ideo
penitus affectus eiusmodi revellit ex animis suorum, vetat in totum ne malo
resistant, iubet ut de male merentibus bene mereantur si possint, bene
precentur male precantibus. Et Christiani sibi videntur, qui ob quantumuis
levem iniuriolam, magnam orbis partem in bellum pertrahunt?
|