Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Querela pacis

IntraText CT - Text

  • [XIv]
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XIv] Praecipit ut qui in suo populo sit Princeps, is ministrum agat, nec alia re praecellat aliis, nisi quod melior sit, et pluribus prosit. Et non pudet quosdam ob pusillam accessiunculam, regni pomoeriis addendam, tantos ciere tumultus? Docet avium et liliorum ritu in diem vivere. Vetat sollicitudinem in posterum diem extendere, vult totos e coelo pendere, divites omnes excludit e regno coelorum: et non verentur quidam ob pecuniolam non exsolutam, fortasse nec debitam, tantum humani sanguinis effundere? Atque his temporibus hae vel iustissimae suscipiendi belli causae videntur. Profecto haud aliud agit Christus, iubens ut unum quiddam a se discant, miti esse animo, minimeque feroci. Cum iubet relinqui donarium ad aram, nec prius offerri, quam cum fratre reditum sit in gratiam, nonne palam docet rebus omnibus anteponendam esse concordiam, nec ullam victimam esse Deo gratam, nisi commendante me? Respuebat Deus Iudaicum munus, fortassis haedum, aut ovem, quod a dissidentibus offerretur: et Christiani sic inter sese belligerantes, sacrosanctam illam victimam audent offerre? Iam cum se gallinae pullos sub alas aggreganti facit adsimilem, quam apto symbolo depinxit concordiam?


Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License