[XIIr]
Ille congregator est, et qui convertit Christianos esse milvios? Eodem
pertinet, quod lapis dictus est angularis, utrumque parietem committens et
continens: et qui convenit, ut huius vicarii totum orbem ad arma commoveant,
regnaque regnis committant? Summum illum conciliatorem habent Principem, ut
iactant, et nullis rationibus ipsi sibi possunt reconciliari. Conciliavit ille
Pilatum et Herodem, et suos in concordiam redigere non potest? Petrum adhuc
semiIudaeum, qui in praesenti capitis discrimine, Dominum ac Praeceptorem tueri
parabat, obiurgat ipse qui defendebatur, gladiumque iubet recondere: et
Christianis ob levissimas causas numquam non expromptus districtusque est
gladius, idque in Christianos. An ille se gladii praesidio defensum velit, qui
moriens deprecatur pro necis auctoribus? Omnes Christianorum litterae, sive
Vetus legas Testamentum, sive Novum, nihil aliud quam pacem et unanimitatem
crepant, et omnis Christianorum vita nihil aliud quam bella tractat? Quaenam
est haec plus quam ferina feritas, quae tot rebus nec vinci potest, nec leniri?
Quin potius aut Christianorum titulo gloriari desinant, aut Christi doctrinam
exprimant concordia. Quousque vita pugnabit cum nomine? Insignite quantumlibet
aedes vestesque crucis imagine, non agnoscet Christus symbolum, nisi quod ipse
praescripsit, videlicet, concordiae. Congregati vident euntem in coelum,
congregati iubentur operiri spiritum coelestem. Et inter congregatos se semper
versaturum promiserat, ne quis speraret usquam in bellis adesse Christum.
|