[XIIv] Iam igneus ille
spiritus, quid aliud est quam caritas? Nihil igne communius, citra dispendium
ullum ignis igni accenditur. Vis autem cognoscere spiritum illum concordiae
parentem esse? exitum vide. Erat, inquit, cunctis cor unum, et anima una.
Tolle
spiritum e corpore, continuo dilabitur omnis illa membrorum compago. Tolle
pacem, et perit omnis Christianae vitae societas. Tot hodie sacramentis infundi
coelestem spiritum affirmant Theologi. Si verum praedicant, ubi peculiaris spiritus
illius effectus, cor unum et anima una? Sin fabulae sunt, cur tantam honoris
hisce rebus defertur? Atque haec sane dixerim, quo magis Christianos suorum
morum pudeat, non quo sacramentis aliquid detraham. Nam quod populum
Christianum Ecclesiam vocari placuit, quid aliud quam unanimitatis admonet? Qui
convenit castris et Ecclesiae? Haec aggregationem sonat, illa dissidium: si
pars Ecclesiae gloriaris esse, quid tibi cum bellis? si ab Ecclesia semotus es,
quid tibi cum Christo? Si eadem omnes habet domus, si communem habetis
Principem, si eidem militatis omnes, si sacramentis iisdem estis initiati,
|