Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Querela pacis

IntraText CT - Text

  • [XIIIr]
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XIIIr] si iisdem gaudetis donativis, si iisdem alimini stipendiis, si commune petitur praemium, quid ita inter vos tumultuamini? Videmus inter impios istos commilitones, qui mercede ad caedis peragendae ministerium conducti veniunt, tantam esse concordiam, non ob aliud, nisi quod sub iisdem militant signis, et pietatem profitentes tot res non conglutinant? Itane nihil agitur tot Sacramentis? Baptismus communis omnium, per hunc Christo renascimur, et exsecti mundo Christi membris inserimur. Quid autem tam idem esse potest, quam eiusdem corporis membra? Ab hoc igitur, neque servus est quisquam, neque liber, neque Barbarus, neque Graecus, neque vir, neque foemina, sed omnes idem in Christo sunt, qui omnia redigit in concordiam. Scythas ita iungit paululum sanguinis utrimque gustati e calice, ut pro amico nihil cunctentur et mortem oppetere, Ethnicis etiam sancta est amicitia, quam mensa communis conciliavit: et Christianos coelestis ille panis, ac mysticus ille calix non continet in amicitia, quam ipse sanxit Christus, quam illi quotidie renovant, ac repraesentant sacrificiis? Si nihil illic egit Christus, quorsum opus hodie tot cerimoniis? si rem seriam egit, cur sic a vobis negligitur, quasi rem ludicram ac scenicam egerit? Audet quisquam ad sacram illam mensam amicitiae symbolum,


Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License