[XIVr] Et tamen cum plus
habeat ex sese malorum quam ut ferri possit, tamen maximam malorum partem ipsi
sibi accersunt dementes. Tanta caecitas humanos animos occupat, ut nihil horum
perspiciant. Sic praecipites aguntur, ut omnia naturae Christique vincula,
omnia foedera rumpant, dissecent, diffringant. Pugnant passim atque assidue,
tumultuandi nec modus, nec finis. Colliditur gens cum gente, civitas cum
civitate, factio cum factione, Princeps cum Principe, et ob duorum homuncionum,
qui mox velut ephemera sint interituri, seu stultitiam, seu ambitionem, res
humanae sursum deorsum miscentur.
Missas
faciam veterum bellorum tragoedias. Repetamus decem ab hinc annis acta, ubi non
gentium crudelissime pugnatum est terra marique? Quae regio non Christiano
sanguine commaduit? Quod flumen, quod mare, non humano cruore tinctum est? Et,
o pudor, pugnant immanius, quam Iudaei, quam Ethnici, quam ferae. Quidquid
bellorum Iudaeis gestum est adversus Allophylos, id Christianis gerendum erat
adversus vitia, quibus nunc cum vitiis convenit, cum hominibus bellum est. Et
tamen Iudaeos divina iussio ducebat ad pugnam. Christianos, si, praetextibus detractis,
rem vere aestimes,
|