Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Querela pacis

IntraText CT - Text

  • [XIVv]
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XIVv] transversos rapit ambitio, agit ira pessimus consultor, pertrahit habendi numquam satiata cupiditas. Atque his fere cum exteris res erat, Christianis cum Turcis foedus est, inter ipsos bellum. Iam Ethnicos Tyrannos fere gloriae sitis ad bellum exstimulabat, atque hi tamen sic Barbaras atque efferas nationes subigebant, ut vinci expediret, et victor de victis bene mereri studeret. Dabant operam, ut quam fieri posset, incruenta esset victoria, quo simul et victori honesta fama praemium esset, et victis solatium victoris benignitas.

 

At pudet meminisse, quam pudendis, quam frivolis de causis, Christiani Principes orbem ad arma concitent. Hic obsoletum ac putrem aliquem titulum, aut reperit, aut commentus est. Quasi vero ita magni referat, quis regnum administret, modo publicis commodis reste consulatur. Ille causatur omissum, nescio quid, in foedere centum capitum. Hic illi privatim infensus est, ob sponsam interceptam, aut scomma liberius dictum. Et quod est omnium sceleratissimum, sunt qui tyrannica arte, quod populi concordia potestatem suam labefactari sentiant, dissidio stabiliri, subornent qui data opera bellum excitent, quo simul et coniunctos dirimant, et infelicem populum licentius expilent:




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License