Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Querela pacis

IntraText CT - Text

  • [XVr]
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[XVr] id procurant scelestissimi quidam, qui populi malis aluntur, et quibus pacis tempore non multum est quod agant in Republica. Quae Tartarea furia venenum hoc in pectus Christianum potuit immittere? Quis hanc Tyrannidem docuit Christicolas, quam nec Dionysius ullus, nec Mezentius ullus, nec Phalaris ullus novit? Belluae verius quam homines, et sola tyrannide nobiles, nec usquam cordati nisi ad nocendum, nec umquam concordes, nisi ad opprimendam Rempublicam. Et haec qui gerunt, pro Christianis habentur, audent humano sanguine undique polluti, ad sacras aedes, ad sacras aras accedere. O pestes, in extremas insulas deportandas! Si Christiani corporis unius membra sunt, cur non gratulatur quisque alienae felicitati? Nunc prope iusta movendi belli causa videtur, regnum finitimum, rebus omnibus paulo florentius. Etenim si verum fateri volumus, quid aliud commovit, et hodie commovet tam multos ad armis lacessendum Franciae regnum, nisi quod est unum omnium florentissimum? Nullum latius patet, nusquam Senatus augustior, nusquam Academia celebrior, nusquam concordea maior, et ob hoc ipsum potestas summa. Nusquam aeque florent leges, nusquam illibatior religio, nec Iudaeorum commercio corrupta, velut apud Italos, nec Turcarum aut Maranorum vicinia infecta, quemadmodum apud Hispanos et Hungaros. Germania, ne quid dicam de Bohemis, in tot Regulos dissecta est, ac regni ne species quidem ulla. Sola Francia ceu flos illibatus Christianae ditionis, et velut arx quaedam tutissima, si qua fors tempestas ingruat, tot modis impetitur, tot artibus incessitur, nec ob aliud, nisi cuius gratia conveniebat gratulari, si qua vena Christianae mentis esset in istis. Atque his tam impiis factis praetexitur titulus pius, sic sternunt viam ad propagandum imperium Christi. O rem monstrosam, parum consultum putant Reipublicae Christianae, nisi pulcerrimam ac felicissimam ditionis Christianae partem subverterint.

 

Quid quod in his tractandis feras etiam ipsas feritate praecedunt?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License