[XVIr] Quod si
prisca non meminerunt, repetat qui volet, secum hisce duodecim annis gesta
bella, causas expendat, comperiet omnia Principum gratia suscepta, magno populi
malo gesta, cum ne tantillum quidem ad populum attineret.
Iam
quod olim foedum habebatur apud Ethnicos, caniciem galea premere, ut inquit
ille, id apud Christianos laudi ducitur. Turpe senex miles Nasoni, et istis
magnifica res est bellator septuagenarius. Imo ne Sacerdotes quidem ipsos
pudet, quos olim Deus nec in sanguinaria illa et inclementi lege Moysi, voluit
ullo sanguine pollui: non pudet Theologos Christianae vitae magistros, non
pudet absolutae religionis Professores, non pudet Episcopos, non pudet
Cardinales et Christi Vicarios, eius rei auctores ac faces esse, quam Christus
tantopere detestatus est. Qui convenit mitrae et galeae? Quid pedo cum gladio?
Quid Evangelico codici cum clypeo? Qui convenit pacis omine salutare populum,
et orbem ad turbulentissimas pugnas concitare? pacem dare lingua, re bellum
immittere? Tun eodem ore quo Christum pacificum praedicas, bellum laudas,
eademque tuba Deum canis et Satanam? Tun apud concionem sacram, cuculla tectus,
ad caedem incitas simplicem populum, qui ex ore tuo doctrinam exspectabat
Evangelicam? Tun Apostolorum occupans locum, pugnantia doces cum Apostolorum praeceptis?
An non vereris, ne quod de Christi praeconibus dictum est;
|